TEXTOS DE INICIO



1. PROMETEO


Prometheus, qui Minervae auxilio ex terra et aqua homines fecit, de caelo ignem rapuit et secum in terram apportavit. Homines varium usum ignis fecerunt. Prometheus iussu Iovis a Vulcano in monte Caucaso ferreis catenis ad saxum alligatus fuit. Iuppiter aquilam cotidie mittebat quae Promethei iecur edebat. Noctu iecur recrescebat. Ita Prometheus ingentes dolores tolerabat. Tandem Hercules aquilam illam sagitta necavit et Prometheum liberavit.



2. CIRCE TRANSFORMA EN CERDOS A LOS COMPAÑEROS DE ULISES


Omnes Ulixis socii cupiebant e nave exire et explorare insulam in qua Circe, filia Solis, habitabat. Post longum iter procul in valle magnam Circes domus conspexerunt et ante portam multas feras quas arte domuerat.
In domo dea sedebat, quae simul pulchram telam tegebat et voce cantabat dulcissima. Appropinquaverunt omnes praeter Eurylochum, qui insidias timebat.
Dea in sellis eos collocavit et vinum dedit, sed prius medicamenta infuderat. Illi vinum biberunt, dea viros virga tetigit et statim facti sunt porci.
Nunc voce porcina grunniebant, sed mentem retinebant humanam. In haram inclusi sunt cum aliis quos dea ante iam mutaverat.
Interea Eurylochus perterritus ad navem festinavit et omnia Ulixi narravit. Ulixes discessit solus ad Circes domum, sed subito deterritus est specie iuvenis qui virgam auream manu tenebat.
Mercurius, qui erat ille, dixit: "quo festinas, stulte?" hic habitat Circe, quae tuos socios in porcos mutavit et inclusit in haram sordidam". Deus ei tradidit herbam cui nomen est moly et dixit: "haec herba te defendet"
Ulixes in regiam acceptus est, Circe in solio eum collocavit et in poculum vinum et medicamentum infudit. Ulixes id bibit et dea eum virga tetigit sed moly eum servavit neque mutatum est eius corpus.
Tandem Circe ad haram cucurrit et Ulixis socios liberavit. Illi in regiam intraverunt forma porcina et omnia compleverunt grunnitu, sed statim Circe unguento eos oblevit et in formam humanam iterum redierunt.



3. TÁNTALO


Tantalus, rex Phrygiae, Iovis filius erat. Ille Iovi et ceteris deis carissimus fuit: saepe ad epulas deorum invitabatur colloquiisque eorum intererat. Itaque et ceterorum deorum et Iovis consilia Tantalus noscebat. Sed Tantalus omnia quae in Olympo audiverat hominibus narravit. Iuppiter igitur Tantalum apud Inferos in aqua collocavit; mala et uvae super caput eius pendebant. Fames sitisque eum excruciebant: nam cum se inclinabat aqua recedebat et cum manus tendebat ad fruges rami arborum recedebant. Itaque neque famem neque sitem numquam explebat.