TEXTOS DE OTROS AUTORES



1. Cicerón lanza su discurso contra Catilina y este reacciona con falsa humildad


Tum M. Tullius consul orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed, ubi ille absedit, Catilina, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent.

Sall. Coniu. Cat. 31


2. Condiciones de Filipo de Macedonia para una alianza con Aníbal


Anno quarto postquam ad Italiam Hannibal venit, M. Claudius, consul apud Nolam, civitatem Campaniae, contra Hannibalem bene pugnavit. Quo1 tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia sub hac condicione ut2 ipse quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet.
Eutropius, Breviarium, 3, 12


3. Retrato de Sempronia, una de las mujeres de la conjuración


Sed in eis erat Sempronia1, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta2, psallere, saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
Sall. Coniu. Cat. 25

4. Amílcar realiza en España grandes hazañas, y con el botín obtenido enriquece a África


Hamilcar, postquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam.
Nep. Vita Hamil. 4, 1


5. Escipión, un héroe legendario que se comunica con los dioses


Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem.
Eutropius, Breviarium, 3, 20




6. El espíritu de Héctor dice a Eneas que salga de Troya con los penates, en busca de unas murallas para establecerse


Sacra suosque tibi commendat Troia penates:
hos cape fatorum comites, his moenia quaere,
magna, pererrato statues quae denique ponto”.
Sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.


Virgilio, Eneida, II, 293-297


7. Eneas queda paralizado tras la aparición divina que le ordena marchar


At vero Aeneas1 aspecto obmutuit amens,
arrectaeque2 horrore comae, et vox faucibus haesit.
Ardet3 abire fuga dulcesque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.


Virgilio, Eneida, IV, 280


8. Una gran tormenta se levanta en el mar y desvía del rumbo a los navegantes.


Continuo1 venti volvunt mare magnaque surgunt
aequora2, dispersi iactamur gurgite vasto ;
involvere3 diem nimbi et nox umida caelum
abstulit, ingeminant4 abruptis nubibus ignes,
excutimur cursu et caecis5 arramus in undis.


Virgilio, Eneida, III, 196


9. La llegada de Dido y Eneas a la cueva es la señal para desencadenar la tormenta.


Speluncam Dido dux et1 Troianus eandem
deveniunt, prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum: fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.


Virgilio, Eneida, IV, 165


10. La desgracia del gobernante tiránico es desconocer, entre otros, los beneficios de la amistad


Haec enim est tyrannorum vita, in qua nimirum nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia: omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. Quis enim eum diligat quem metuat?.
Cicerón De Amicitia 52-53



11. Diágoras vio cómo vencían todos sus hijos en los Juegos Olímpicos


De Rodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tres filios adulescentes habuit: unum pugilem, alterum pancratiastem, tertium luctatorem. Eos omnes vidit vincere coronarique Olympiae1 eodem die.

Cicerón Tusculanae Disputationes I, 111 (Adaptado)


12. Todos (políticos, comerciantes, sibaritas) coinciden en la necesidad de tener amigos


De amicitia omnes ad unum idem sentiunt (et ii, qui ad rem publicam se contulerunt; et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur ; et ii, qui suum negotium gerunt otiosi ; et ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus) : sine amicitia vitam esse nullam.
Cicerón De Amicitia 23


13. Un amigo del rey Pirro se ofrece a traicionarlo


Cum Pyrrus1 rex in terra Italia esset et unam et alteram pugnas prospere pugnavisset, tum quispiam Timochares2, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium3 consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret4, promisit regem venenis necare.
Aulo Gelio Noctes Atticae III, 8


15. Vemos la paja en el ojo ajeno. De vitiis hominum


Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
propriis repletam vitiis post tergum dedit,
alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus.

Fedro Fabulae IV, 10


16. Cicerón, entristecido, se dirige a su mujer


Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque; ego hoc autem miserior sum quam tu, quae es miserrima.

Cicerón Ad familiares XIV, 3 (Adaptado)