textos César

TEXTOS DE CÉSAR



1. Ante las peticiones de sus soldados, Marcio Rufo ordena a los comandantes de las naves tener estas preparadas al anochecer


His rebus cognitis, Marcus Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant ut in Siciliam navibus reportentur. M. Rufus pollicetur magistratisque navium imperat ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.


CAESAR, B.C. II. 43


2. César narra en estas líneas la gratitud que le demuestra por su generosidad.

Eo concilio dimisso, idem principes civitatum qui ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt.

CAESAR, B.G. XXXI. 1

3. César envía a Volusio para explorar, mientras él se dirige cerca de Bretaña, donde reúne la escuadra

Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, C. Volusium cum navi longa praemittit. Huic mandat ut exploratis omnibus rebus, ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et classem, quam superiora aestate confecerat, iubet convenire.


4. César elogia el valor de los soldados enemigos que supieron luchar junto a los
cadáveres de sus compañeros caídos.


At hostes in extrema spe salutis tantam virtutem praestiterunt, ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus ex eorum cadaveribus pugnarent; qui superfuerant, tela in nostros coniciebant et pila intercepta remittebant ita, ut non nequiquam iudicari deberet homines tantae virtutis ausos esse transire flumen, ascendere ripas, subire iniquissimum locum.


5. César recupera a Cayo Valerlo Procilo, hecho prisionero y encadenado por los
enemigos.


C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem, hostes equitatu persequentem, incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum e manibus hostium, sibi restitutum videbat.


6. Descripción de una batalla entre César y los Germanos. Táctica empleada por
cada bando contendiente.


Caesar ab dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes, signo dato, impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. Reiectis pilis, comminus gladiis pugnatum est. At Germani, celeriter ex consuetudine sua phalange facta, impetus gladiorum exceperunt.



7. Nuevo texto de César


In eo novo genere belli novas rationes reperiebant. Illi animadverterunt ex ignibus cohortes nostras ad munitiones noctu excubare; silentio procedere et universas intra multitudinem sagittas conicere et se confestim ad suos recipere constituerunt. Eis rebus nostri haec reperiebant remedia, ut diverso loco ignes facerent.


CAESAR, B.C. III. 50


8. Los Helvecios quieren rendirse ante César


Helvetii, adducti inopia omnium rerum, miserunt legatos ad Caesarem qui de seditione agerent. Cum is eo loco pervenit, obsides, arma et servos romanos qui ad eos perfugissent poposcit. Prima nocte circiter sex milia Helvetiorum egressi sunt e castris et ad fluminem Rhenum contenderunt.


9. Llegan rumores de la conjura de los Belgas. César decide actuar


Cum esset Caesar in citeriore Gallia legionesque essent conlocatae in hibernis, rumores ad eum adferebantur omnes Belgas contra populum romanum coniurare. His nuntiis commotus, Caesar duas novas legiones conscripsit et, initia aestate, legatum Q. Pedium misit ut eas deduceret in Galliam ulteriorem. Ipse, re frumentaria comparata, castra movet et quindecim diebus circiter pervenit ad fines Belgarum.


CAESAR, B.G., II. 1
10. César abandona la Galia
Quieta Gallia, Caesar, ut constituerat, in Italiam proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede, de senatusque consulto certior factus dilectum tota provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur.


CAESAR, B.G., VII, 1






11. Los jefes galos convocan una reunión urgente


Hac impulsi occasione, liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Principes Galliae, indictis conciliis silvestribus ac remotis locis, queruntur de Acconis morte.


CAESAR, B.G., VII, 1


12. El arverno Vercingetórix secunda la rebelión


Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus, facile incendit.


CAESAR, B.G., VII, 4


13. Situación social y educación de los druidas.
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur.
CAESAR, B.G., VI, 14
14. César se encamina hacia el territorio de los aduáticos
Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur. Neque noctem neque diem intermittit peditatumque se subsequi iubet.
15. Cassivellauno envía emisarios para rendirse ante César
Cassivellanus hoc proelio nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit.
16. César, después de una larga jornada, llegó a Novioduno
Postridie eius diei Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Noviodunum contendit.



17. César retira el ejército a los cuarteles de invierno tras asolar los campos enemigos
Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in Aulercis, Lexoviis reliquisque item civitatibus, quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.



18. Los suevos al volver a su país, son atacados por los que viven cerca del Rin

Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. Quos ubi, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos senserunt, insecuti magnum ex his numerum occiderunt.
19. Victoria de las tropas de César
Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diei spatium, sub occasum solis destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
20. César hace regresar a las naves a toda velocidad
Expositis militibus, naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet.
21. La noticia de la victoria de César hace huir a Induciomaro
Hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treveros reducit.
22. Los galos veneraban sobretodo a Mercurio
Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae marcaturasque habere vim maximam arbitrantur.





23. César ordena un ardid al ver sus soldados heridos
Caesar cum complures suos vulnerati videret, ex omnibus oppidipartibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet tollere.
24. Los habitantes de una ciudad, sitiados y sin agua, se rinden a César
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
25. Tras reclutar tropas auxiliares, Afranio y Petreyo deciden entablar batalla en Lleida
His rebus constitutis, equites auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae ab Afranio imperantur. Quibus coactis, celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit, constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius loci opportunitatem gerere.
26. César, sin demora alguna, hizo salir a la impedimenta hacia Apolonia


Itaque, nulla interposita mora, impedimenta omnia silentio ex castris Apolloniam praemisit. Duas in castris legiones retinuit, reliquas compluribus portis eductas eodem itinere praemisit.


CAESAR, B.C., III. 75

27. Dadas las enormes dificultades para el avance por tierra, César ordena a sus soldados construir naves de fabricación sencilla y de material ligero.


Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis1 militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves faciant. Carinae ex levi materia fiebant2; reliquum3 corpus navium, viminibus contextum, coriis integebatur.

CAESAR, B.C., I, 54




28. Mientras tanto, César envía por delante hacia Hispania a su legado C. Fabio


Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus tribus in Hispaniam praemittit celeriterque Pyrenaeos saltus occupari iubet qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet.

CAESAR, B.G. I, 37


29. César distribuye sus nueve legiones en tres partes


Partito exercitu, T. Labienum cum legionibus tribus in eas partes quae Menapios attingunt praemittit; C. Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Atataucos adiacet mittit. Ipse cum reliquis tribus legionibus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, ire constituit.


CAESAR, B.G., VI, 33


30. César derrota a los galos con la ayuda de la caballería germana


Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit; laborantibus iam suis, Germanos equites circiter sescentos submittit, quos ab initio secum habuerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque, multis amissis, se ad agmen receperunt. His rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum profectus est.
CAESAR. B.G. VII,13


31. Movimiento de César junto al Támesis y posicionamiento del enemigo


Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim1 in fines Cassivellauni2 exercitum duxit; quod flumen uno loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. Eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas.

CAESAR, B.G., V, 18
32. Aunque los germanos se retiran, los romanos están tan asustados que no creen lo que les dice Voluseno


Germani, desperata expugnatione castrorum, cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut C. Volusenus fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. Hunc timorem Caesaris adventus sustulit.

CAESAR, B.G., VI, 41



33. Tras informarse sobre la intención de sus soldados, César avanza con una legión hacia la ciudad de Rímini y, tras encontrarse con sus tribunos, ordena a las demás legiones que le sigan. También acude Lucio César.


Cognita militum voluntate, Ariminum1 cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit2; reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo3 Lucius Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus.

CAESAR, B.C., I, 8

34. Descripción de los britanos y sus costumbres.


Ex his omnibus sunt humanissimi qui Cantium1 incolunt (quae regio est maritima omnis), neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti.

CAESAR, B.G., V. 14
35. Los enemigos se enfrentan a las tropas de César y, rechazados por la caballería, se ocultan en los bosques.


Caesar, noctu progressus milia passuum circiter XII, hostium copias conspicatus est. Illi, equitatu atque essedis ad flumen progressi, ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu, se in silvas abdiderunt, locum natura munitum, quem iam ante praeparaverant.

CAESAR, B.G., V, 9


36. Muerte en combate, entre caballeros, de Pisón de Aquitania (Piso Aquitanus)


In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et septuaginta, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat.
CAESAR. B. G. IV, 12



37. Curión se entera de la llegada de las tropas del rey Yuba.


Novitate rei Curio1 permotus, praemittit equites qui primum impetum sustineant ac morentur. Ipse celeriter, ab opere deductis legionibus, aciem instruit. Equitesque committunt proelium et […] magnum peditum numerum interficiunt.


CAESAR, B.C., II, 26






38. Órdenes que da César a los legados puestos al frente de las legiones.


L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat ut quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent.

CAESAR, B.G., V, 1
39. César, después de sacar el ejército del campamento, al ver que los enemigos no combaten, vuelven a él.


Proximo die, Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit, paulumque a maioribus castris progressus, aciem instruxit, hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit.

CAESAR, B.G., I, 50


40. A causa de las lluvias y de los deshielos del Pirineo, se desborda el río Segre a su paso por tierras de Lérida.


Accidit etiam repentinum incommodum iis diebus, quibus haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur ut constaret numquam illis locis maiores aquas fuisse. Tum autem ex omnibus montibus nives ea tempestas proluit ac summas ripas fluminis superavit pontesque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit.

CAESAR, B.C., I, 48


41. Fabio intenta atraerse a las ciudades vecinas y, a través de dos puentes, procura la provisión de forraje.


Fabius finitimarum ciuitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicori1 flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII2. His pontibus pabulatum3 mittebat4, quod ea5, quae citra flumen fuerant, consumpserat.
CAESAR, B.C., I, 40

42. El ejército romano combate con los britanos

Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt.
CAESAR, B.G., IV, 34






43. Familia de Ariovisto

Duae fuerunt Ariovisti1 uxores: una Sueba2 natione, quam domo secum duxerat, altera Norica3, regis Voccionis4 soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam. Utraque in ea fuga periit. Duae filiae: harum altera occisa est, altera capta est.

CAESAR, B.G., I, 53
44. Las legiones de César toman posiciones

Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus tribus quas Narbone hiemandi causa disposuerat in Hispaniam praemittit celeriterque Pyrenaeos saltus occupari iubet. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet.

CAESAR, B.C., I, 37
45. César reúne tropas e inicia su avance por Italia

Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis qui ad eum confugerant convenit, reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris legatus erat.
CAESAR, B.C., I, 8

46. César ordena ocupar los pasos de los Pirineos, que estaban en poder de Afranio, legado de Pompeyo en Hispania

Caesar, dum res parat, Pyrenaeos saltus occupare iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato tenebantur. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate, praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad Afranii exercitum contendit.

CAESAR, B.C., I, 37